- GULIELMIUS Joh.
- GULIELMIUS Joh.Lubecensis, Cuiacii discip ut evaderet, Biturigum metropohm delatus, paulo post ibi Obiit, A. C. 1584. Aet. vix 30. Ios. Scalig. in Scaliger. thuano, Lipsio magni habitus, quorum hic eius Quaestionibus Plautinis nihil accuratius reperiri, scribit Elect. l. 2. c. 16. et Ep. 8 ac 47. Centur. 1. Reliqua eius scripta sunt, Libri Verisimiltum, Assertio adversus Sigon. de Consolatione vulgo Cic. attributa, Manes Palmeriani, Poëmata. Etiam quaedam Euripidea Dramata Latine vertit, et novam Cic. editionem molitus est, ex Thuano Ant. Teissier in Elogiis Part. 1.Reges Angliae, Scotiae et Siciliae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.